- ZENOBIA
- I.ZENOBIARegina Palmyrenorum, post Odenati viri mortem in Syria, Romanorum rexit imperium, poniturque inter 30. tyrannos, qui tempore Galieni orbem usurpa verint. Ingeniô, clementiâ, fortitudine, constantiâ inclita. Corpus habebat ad bellicos labores induratum, pedes saepe cum copiis suis iter faciens. Gente Iudaea, humaniores literas a Sophista Longino didicit, avida quoque Christianorum sacra sciendi, felici fatô, in Paulum Samosatenum incidit. Superata tandem A. C. 273. ab Aureliano, ac in triumphum ducta fuit, eique Principis clementiâ Tyburte possessio concessa, ubi honeste ageret. Haec eâ castitate dicitur fuisse, ut ne cum viro suo, nisi prolis gratiâ, congrederetur. Regali alioquin pompâ Persarum fere modô adorabatur. Ad contiones galeata procedebat cum limbo purpureo, gem mis dependen tibus, voce clarâ, moribus severis, Graeci, Aegyptiique sermonis peritissima, Latini non ignara, Orientalem Alexandrinamque historiam epitomavit. Herennianum ac Timolaum filios literis erudiit. De quorum exitu nescitur, an interierint morbô, an ab Aureliano fuerint interfecti. Trebell. Pollio, de 30. eyr. c. 10. Vopisc. in Aurel. c. 25. s.II.ZENOBIARhadamisti uxor, eius ab Armeniis eiecti comes ac tunc gravida, primum utcumque fugam, ob metum hostilem et mariti chartatem, toleravit. Post, festinatione continuâ, ubi quasi uterrus et viscera vibrabantur, ut morte honestâ con tumeliis captivitatis eximeretur, rogavit. Ille primo amplecti, allevare, adhortari, modo virtutem admirans, modo timore aeger, ne quis relictâ potiretur. Postremo, violentiâ amoris et facinorum non rudis, distringit acinacem vulneratamque ad ripam Araxis trahit, flumini tradit, ne corpus etiam auferretur. Ipse praeceps Hyberos, ad patrium regnum pervadit. Interim Zenobiam placida illuvie spirantem ac vitae manifestam advertêre Pastores, obligant vulnus, agrestia medicamenta adhibent; cognitôque nomine et casu, in urbem Artaxata ferunt, unde publicâ curâ deducta ad Tiridatem comiterque excepta, cultu regiô habita est, Tacit. l. 13. Annal. c. 51.III.ZENOBIAa Zenobia, Odenati uxore, aedificata dictaque urbs: in ripa Euphratis, versus Occasum. Procop. l. 2. Aedif. et 2. Persic. In Palmyrenis esse verisimile.IV.ZENOBIApossessio est, Tiburte, Zenobiae Reginae concessa, non proculab Hadriani palatio, atque ab eo loco, cui nomen Conche. Treb.Pollio in XXX. Tyrannis, c. 30. ubi de Zenobia Palmyrenorum Regina, Huic, ab Aureliano (qui de illa triumphavit) vivere concessum est. Ferturque vixisse cum liberis, matronae iam more Romanae, datâ sibi possessione in Tiburti,m quae hodieque Zenobia dicitur, non longe ab Adriani palatio, atque ab eo loco, cui nomen est Conche.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.